| 1 |
loquentibus autem illis ad populum supervenerunt sacerdotes et magistratus templi et Sadducaei
|
| 2 |
dolentes quod docerent populum et adnuntiarent in Iesu resurrectionem ex mortuis
|
| 3 |
et iniecerunt in eis manus et posuerunt eos in custodiam in crastinum erat enim iam vespera
|
| 4 |
multi autem eorum qui audierant verbum crediderunt et factus est numerus virorum quinque milia
|
| 5 |
factum est autem in crastinum ut congregarentur principes eorum et seniores et scribae in Hierusalem
|
| 6 |
et Annas princeps sacerdotum et Caiphas et Iohannes et Alexander et quotquot erant de genere sacerdotali
|
| 7 |
et statuentes eos in medio interrogabant in qua virtute aut in quo nomine fecistis hoc vos
|
| 8 |
tunc Petrus repletus Spiritu Sancto dixit ad eos principes populi et seniores
|
| 9 |
si nos hodie diiudicamur in benefacto hominis infirmi in quo iste salvus factus est
|
| 10 |
notum sit omnibus vobis et omni plebi Israhel quia in nomine Iesu Christi Nazareni quem vos crucifixistis quem Deus suscitavit a mortuis in hoc iste adstat coram vobis sanus
|
| 11 |
hic est lapis qui reprobatus est a vobis aedificantibus qui factus est in caput anguli
|
| 12 |
et non est in alio aliquo salus nec enim nomen aliud est sub caelo datum hominibus in quo oportet nos salvos fieri
|
| 13 |
videntes autem Petri constantiam et Iohannis conperto quod homines essent sine litteris et idiotae admirabantur et cognoscebant eos quoniam cum Iesu fuerant
|
| 14 |
hominem quoque videntes stantem cum eis qui curatus fuerat nihil poterant contradicere
|
| 15 |
iusserunt autem eos foras extra concilium secedere et conferebant ad invicem
|
| 16 |
dicentes quid faciemus hominibus istis quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus in Hierusalem manifestum et non possumus negare
|
| 17 |
sed ne amplius divulgetur in populum comminemur eis ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum
|
| 18 |
et vocantes eos denuntiaverunt ne omnino loquerentur neque docerent in nomine Iesu
|
| 19 |
Petrus vero et Iohannes respondentes dixerunt ad eos si iustum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum iudicate
|
| 20 |
non enim possumus quae vidimus et audivimus non loqui
|
| 21 |
at illi comminantes dimiserunt eos non invenientes quomodo punirent eos propter populum quia omnes clarificabant Deum in eo quod acciderat
|
| 22 |
annorum enim erat amplius quadraginta homo in quo factum erat signum istud sanitatis
|
| 23 |
dimissi autem venerunt ad suos et adnuntiaverunt eis quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent
|
| 24 |
qui cum audissent unianimiter levaverunt vocem ad Deum et dixerunt Domine tu qui fecisti caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt
|
| 25 |
qui Spiritu Sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania
|
| 26 |
adstiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum eius
|
| 27 |
convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Iesum quem unxisti Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israhel
|
| 28 |
facere quae manus tua et consilium decreverunt fieri
|
| 29 |
et nunc Domine respice in minas eorum et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum
|
| 30 |
in eo cum manum tuam extendas sanitates et signa et prodigia fieri per nomen sancti Filii tui Iesu
|
| 31 |
et cum orassent motus est locus in quo erant congregati et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et loquebantur verbum Dei cum fiducia
|
| 32 |
multitudinis autem credentium erat cor et anima una nec quisquam eorum quae possidebant aliquid suum esse dicebat sed erant illis omnia communia
|
| 33 |
et virtute magna reddebant apostoli testimonium resurrectionis Iesu Christi Domini et gratia magna erat in omnibus illis
|
| 34 |
neque enim quisquam egens erat inter illos quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant vendentes adferebant pretia eorum quae vendebant
|
| 35 |
et ponebant ante pedes apostolorum dividebantur autem singulis prout cuique opus erat
|
| 36 |
Ioseph autem qui cognominatus est Barnabas ab apostolis quod est interpretatum Filius consolationis Levites Cyprius genere
|
| 37 |
cum haberet agrum vendidit illum et adtulit pretium et posuit ante pedes apostolorum
|