|
|
| 1 |
in diebus autem illis crescente numero discipulorum factus est murmur Graecorum adversus Hebraeos eo quod dispicerentur in ministerio cotidiano viduae eorum
|
| 2 |
convocantes autem duodecim multitudinem discipulorum dixerunt non est aequum nos derelinquere verbum Dei et ministrare mensis
|
| 3 |
considerate ergo fratres viros ex vobis boni testimonii septem plenos Spiritu et sapientia quos constituamus super hoc opus
|
| 4 |
nos vero orationi et ministerio verbi instantes erimus
|
| 5 |
et placuit sermo coram omni multitudine et elegerunt Stephanum virum plenum fide et Spiritu Sancto et Philippum et Prochorum et Nicanorem et Timonem et Parmenam et Nicolaum advenam Antiochenum
|
| 6 |
hos statuerunt ante conspectum apostolorum et orantes inposuerunt eis manus
|
| 7 |
et verbum Dei crescebat et multiplicabatur numerus discipulorum in Hierusalem valde multa etiam turba sacerdotum oboediebat fidei
|
| 8 |
Stephanus autem plenus gratia et fortitudine faciebat prodigia et signa magna in populo
|
| 9 |
surrexerunt autem quidam de synagoga quae appellatur Libertinorum et Cyrenensium et Alexandrinorum et eorum qui erant a Cilicia et Asia disputantes cum Stephano
|
| 10 |
et non poterant resistere sapientiae et Spiritui quo loquebatur
|
| 11 |
tunc submiserunt viros qui dicerent se audisse eum dicentem verba blasphemiae in Mosen et Deum
|
| 12 |
commoverunt itaque plebem et seniores et scribas et concurrentes rapuerunt eum et adduxerunt in concilium
|
| 13 |
et statuerunt testes falsos dicentes homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum et legem
|
| 14 |
audivimus enim eum dicentem quoniam Iesus Nazarenus hic destruet locum istum et mutabit traditiones quas tradidit nobis Moses
|
| 15 |
et intuentes eum omnes qui sedebant in concilio viderunt faciem eius tamquam faciem angeli
|
|
| |
| |
|