| 1 |
ego sum vitis vera et Pater meus agricola est
|
| 2 |
omnem palmitem in me non ferentem fructum tollet eum et omnem qui fert fructum purgabit eum ut fructum plus adferat
|
| 3 |
iam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis
|
| 4 |
manete in me et ego in vobis sicut palmes non potest ferre fructum a semet ipso nisi manserit in vite sic nec vos nisi in me manseritis
|
| 5 |
ego sum vitis vos palmites qui manet in me et ego in eo hic fert fructum multum quia sine me nihil potestis facere
|
| 6 |
si quis in me non manserit mittetur foras sicut palmes et aruit et colligent eos et in ignem mittunt et ardent
|
| 7 |
si manseritis in me et verba mea in vobis manserint quodcumque volueritis petetis et fiet vobis
|
| 8 |
in hoc clarificatus est Pater meus ut fructum plurimum adferatis et efficiamini mei discipuli
|
| 9 |
sicut dilexit me Pater et ego dilexi vos manete in dilectione mea
|
| 10 |
si praecepta mea servaveritis manebitis in dilectione mea sicut et ego Patris mei praecepta servavi et maneo in eius dilectione
|
| 11 |
haec locutus sum vobis ut gaudium meum in vobis sit et gaudium vestrum impleatur
|
| 12 |
hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem sicut dilexi vos
|
| 13 |
maiorem hac dilectionem nemo habet ut animam suam quis ponat pro amicis suis
|
| 14 |
vos amici mei estis si feceritis quae ego praecipio vobis
|
| 15 |
iam non dico vos servos quia servus nescit quid facit dominus eius vos autem dixi amicos quia omnia quaecumque audivi a Patre meo nota feci vobis
|
| 16 |
non vos me elegistis sed ego elegi vos et posui vos ut eatis et fructum adferatis et fructus vester maneat ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo det vobis
|
| 17 |
haec mando vobis ut diligatis invicem
|
| 18 |
si mundus vos odit scitote quia me priorem vobis odio habuit
|
| 19 |
si de mundo fuissetis mundus quod suum erat diligeret quia vero de mundo non estis sed ego elegi vos de mundo propterea odit vos mundus
|
| 20 |
mementote sermonis mei quem ego dixi vobis non est servus maior domino suo si me persecuti sunt et vos persequentur si sermonem meum servaverunt et vestrum servabunt
|
| 21 |
sed haec omnia facient vobis propter nomen meum quia nesciunt eum qui misit me
|
| 22 |
si non venissem et locutus fuissem eis peccatum non haberent nunc autem excusationem non habent de peccato suo
|
| 23 |
qui me odit et Patrem meum odit
|
| 24 |
si opera non fecissem in eis quae nemo alius fecit peccatum non haberent nunc autem et viderunt et oderunt et me et Patrem meum
|
| 25 |
sed ut impleatur sermo qui in lege eorum scriptus est quia odio me habuerunt gratis
|
| 26 |
cum autem venerit paracletus quem ego mittam vobis a Patre Spiritum veritatis qui a Patre procedit ille testimonium perhibebit de me
|
| 27 |
et vos testimonium perhibetis quia ab initio mecum estis
|