| 1 |
et die tertio nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae et erat mater Iesu ibi
|
| 2 |
vocatus est autem ibi et Iesus et discipuli eius ad nuptias
|
| 3 |
et deficiente vino dicit mater Iesu ad eum vinum non habent
|
| 4 |
et dicit ei Iesus quid mihi et tibi est mulier nondum venit hora mea
|
| 5 |
dicit mater eius ministris quodcumque dixerit vobis facite
|
| 6 |
erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Iudaeorum capientes singulae metretas binas vel ternas
|
| 7 |
dicit eis Iesus implete hydrias aqua et impleverunt eas usque ad summum
|
| 8 |
et dicit eis Iesus haurite nunc et ferte architriclino et tulerunt
|
| 9 |
ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam et non sciebat unde esset ministri autem sciebant qui haurierant aquam vocat sponsum architriclinus
|
| 10 |
et dicit ei omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint tunc id quod deterius est tu servasti bonum vinum usque adhuc
|
| 11 |
hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae et manifestavit gloriam suam et crediderunt in eum discipuli eius
|
| 12 |
post hoc descendit Capharnaum ipse et mater eius et fratres eius et discipuli eius et ibi manserunt non multis diebus
|
| 13 |
et prope erat pascha Iudaeorum et ascendit Hierosolyma Iesus
|
| 14 |
et invenit in templo vendentes boves et oves et columbas et nummularios sedentes
|
| 15 |
et cum fecisset quasi flagellum de funiculis omnes eiecit de templo oves quoque et boves et nummulariorum effudit aes et mensas subvertit
|
| 16 |
et his qui columbas vendebant dixit auferte ista hinc nolite facere domum Patris mei domum negotiationis
|
| 17 |
recordati vero sunt discipuli eius quia scriptum est zelus domus tuae comedit me
|
| 18 |
responderunt ergo Iudaei et dixerunt ei quod signum ostendis nobis quia haec facis
|
| 19 |
respondit Iesus et dixit eis solvite templum hoc et in tribus diebus excitabo illud
|
| 20 |
dixerunt ergo Iudaei quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc et tu tribus diebus excitabis illud
|
| 21 |
ille autem dicebat de templo corporis sui
|
| 22 |
cum ergo resurrexisset a mortuis recordati sunt discipuli eius quia hoc dicebat et crediderunt scripturae et sermoni quem dixit Iesus
|
| 23 |
cum autem esset Hierosolymis in pascha in die festo multi crediderunt in nomine eius videntes signa eius quae faciebat
|
| 24 |
ipse autem Iesus non credebat semet ipsum eis eo quod ipse nosset omnes
|
| 25 |
et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine ipse enim sciebat quid esset in homine
|