| 1 |
post haec erat dies festus Iudaeorum et ascendit Iesus Hierosolymis
|
| 2 |
est autem Hierosolymis super Probatica piscina quae cognominatur hebraice Bethsaida quinque porticus habens
|
| 3 |
in his iacebat multitudo magna languentium caecorum claudorum aridorum expectantium aquae motum
|
| 4 |
[]
|
| 5 |
erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua
|
| 6 |
hunc cum vidisset Iesus iacentem et cognovisset quia multum iam tempus habet dicit ei vis sanus fieri
|
| 7 |
respondit ei languidus Domine hominem non habeo ut cum turbata fuerit aqua mittat me in piscinam dum venio enim ego alius ante me descendit
|
| 8 |
dicit ei Iesus surge tolle grabattum tuum et ambula
|
| 9 |
et statim sanus factus est homo et sustulit grabattum suum et ambulabat erat autem sabbatum in illo die
|
| 10 |
dicebant Iudaei illi qui sanatus fuerat sabbatum est non licet tibi tollere grabattum tuum
|
| 11 |
respondit eis qui me fecit sanum ille mihi dixit tolle grabattum tuum et ambula
|
| 12 |
interrogaverunt ergo eum quis est ille homo qui dixit tibi tolle grabattum tuum et ambula
|
| 13 |
is autem qui sanus fuerat effectus nesciebat quis esset Iesus enim declinavit turba constituta in loco
|
| 14 |
postea invenit eum Iesus in templo et dixit illi ecce sanus factus es iam noli peccare ne deterius tibi aliquid contingat
|
| 15 |
abiit ille homo et nuntiavit Iudaeis quia Iesus esset qui fecit eum sanum
|
| 16 |
propterea persequebantur Iudaei Iesum quia haec faciebat in sabbato
|
| 17 |
Iesus autem respondit eis Pater meus usque modo operatur et ego operor
|
| 18 |
propterea ergo magis quaerebant eum Iudaei interficere quia non solum solvebat sabbatum sed et Patrem suum dicebat Deum aequalem se faciens Deo respondit itaque Iesus et dixit eis
|
| 19 |
amen amen dico vobis non potest Filius a se facere quicquam nisi quod viderit Patrem facientem quaecumque enim ille fecerit haec et Filius similiter facit
|
| 20 |
Pater enim diligit Filium et omnia demonstrat ei quae ipse facit et maiora his demonstrabit ei opera ut vos miremini
|
| 21 |
sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat sic et Filius quos vult vivificat
|
| 22 |
neque enim Pater iudicat quemquam sed iudicium omne dedit Filio
|
| 23 |
ut omnes honorificent Filium sicut honorificant Patrem qui non honorificat Filium non honorificat Patrem qui misit illum
|
| 24 |
amen amen dico vobis quia qui verbum meum audit et credit ei qui misit me habet vitam aeternam et in iudicium non venit sed transit a morte in vitam
|
| 25 |
amen amen dico vobis quia venit hora et nunc est quando mortui audient vocem Filii Dei et qui audierint vivent
|
| 26 |
sicut enim Pater habet vitam in semet ipso sic dedit et Filio vitam habere in semet ipso
|
| 27 |
et potestatem dedit ei et iudicium facere quia Filius hominis est
|
| 28 |
nolite mirari hoc quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem eius
|
| 29 |
et procedent qui bona fecerunt in resurrectionem vitae qui vero mala egerunt in resurrectionem iudicii
|
| 30 |
non possum ego a me ipso facere quicquam sicut audio iudico et iudicium meum iustum est quia non quaero voluntatem meam sed voluntatem eius qui misit me
|
| 31 |
si ego testimonium perhibeo de me testimonium meum non est verum
|
| 32 |
alius est qui testimonium perhibet de me et scio quia verum est testimonium quod perhibet de me
|
| 33 |
vos misistis ad Iohannem et testimonium perhibuit veritati
|
| 34 |
ego autem non ab homine testimonium accipio sed haec dico ut vos salvi sitis
|
| 35 |
ille erat lucerna ardens et lucens vos autem voluistis exultare ad horam in luce eius
|
| 36 |
ego autem habeo testimonium maius Iohanne opera enim quae dedit mihi Pater ut perficiam ea ipsa opera quae ego facio testimonium perhibent de me quia Pater me misit
|
| 37 |
et qui misit me Pater ipse testimonium perhibuit de me neque vocem eius umquam audistis neque speciem eius vidistis
|
| 38 |
et verbum eius non habetis in vobis manens quia quem misit ille huic vos non creditis
|
| 39 |
scrutamini scripturas quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere et illae sunt quae testimonium perhibent de me
|
| 40 |
et non vultis venire ad me ut vitam habeatis
|
| 41 |
claritatem ab hominibus non accipio
|
| 42 |
sed cognovi vos quia dilectionem Dei non habetis in vobis
|
| 43 |
ego veni in nomine Patris mei et non accipitis me si alius venerit in nomine suo illum accipietis
|
| 44 |
quomodo potestis vos credere qui gloriam ab invicem accipitis et gloriam quae a solo est Deo non quaeritis
|
| 45 |
nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem est qui accuset vos Moses in quo vos speratis
|
| 46 |
si enim crederetis Mosi crederetis forsitan et mihi de me enim ille scripsit
|
| 47 |
si autem illius litteris non creditis quomodo meis verbis credetis
|