| 1 |
et iterum coepit docere ad mare et congregata est ad eum turba multa ita ut in navem ascendens sederet in mari et omnis turba circa mare super terram erat
|
| 2 |
et docebat eos in parabolis multa et dicebat illis in doctrina sua
|
| 3 |
audite ecce exiit seminans ad seminandum
|
| 4 |
et dum seminat aliud cecidit circa viam et venerunt volucres et comederunt illud
|
| 5 |
aliud vero cecidit super petrosa ubi non habuit terram multam et statim exortum est quoniam non habebat altitudinem terrae
|
| 6 |
et quando exortus est sol exaestuavit et eo quod non haberet radicem exaruit
|
| 7 |
et aliud cecidit in spinas et ascenderunt spinae et offocaverunt illud et fructum non dedit
|
| 8 |
et aliud cecidit in terram bonam et dabat fructum ascendentem et crescentem et adferebat unum triginta et unum sexaginta et unum centum
|
| 9 |
et dicebat qui habet aures audiendi audiat
|
| 10 |
et cum esset singularis interrogaverunt eum hii qui cum eo erant cum duodecim parabolas
|
| 11 |
et dicebat eis vobis datum est mysterium regni Dei illis autem qui foris sunt in parabolis omnia fiunt
|
| 12 |
ut videntes videant et non videant et audientes audiant et non intellegant nequando convertantur et dimittantur eis peccata
|
| 13 |
et ait illis nescitis parabolam hanc et quomodo omnes parabolas cognoscetis
|
| 14 |
qui seminat verbum seminat
|
| 15 |
hii autem sunt qui circa viam ubi seminatur verbum et cum audierint confestim venit Satanas et aufert verbum quod seminatum est in corda eorum
|
| 16 |
et hii sunt similiter qui super petrosa seminantur qui cum audierint verbum statim cum gaudio accipiunt illud
|
| 17 |
et non habent radicem in se sed temporales sunt deinde orta tribulatione et persecutione propter verbum confestim scandalizantur
|
| 18 |
et alii sunt qui in spinis seminantur hii sunt qui verbum audiunt
|
| 19 |
et aerumnae saeculi et deceptio divitiarum et circa reliqua concupiscentiae introeuntes suffocant verbum et sine fructu efficitur
|
| 20 |
et hii sunt qui super terram bonam seminati sunt qui audiunt verbum et suscipiunt et fructificant unum triginta et unum sexaginta et unum centum
|
| 21 |
et dicebat illis numquid venit lucerna ut sub modio ponatur aut sub lecto nonne ut super candelabrum ponatur
|
| 22 |
non enim est aliquid absconditum quod non manifestetur nec factum est occultum sed ut in palam veniat
|
| 23 |
si quis habet aures audiendi audiat
|
| 24 |
et dicebat illis videte quid audiatis in qua mensura mensi fueritis remetietur vobis et adicietur vobis
|
| 25 |
qui enim habet dabitur illi et qui non habet etiam quod habet auferetur ab illo
|
| 26 |
et dicebat sic est regnum Dei quemadmodum si homo iaciat sementem in terram
|
| 27 |
et dormiat et exsurgat nocte ac die et semen germinet et increscat dum nescit ille
|
| 28 |
ultro enim terra fructificat primum herbam deinde spicam deinde plenum frumentum in spica
|
| 29 |
et cum se produxerit fructus statim mittit falcem quoniam adest messis
|
| 30 |
et dicebat cui adsimilabimus regnum Dei aut cui parabolae conparabimus illud
|
| 31 |
sicut granum sinapis quod cum seminatum fuerit in terra minus est omnibus seminibus quae sunt in terra
|
| 32 |
et cum seminatum fuerit ascendit et fit maius omnibus holeribus et facit ramos magnos ita ut possint sub umbra eius aves caeli habitare
|
| 33 |
et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum prout poterant audire
|
| 34 |
sine parabola autem non loquebatur eis seorsum autem discipulis suis disserebat omnia
|
| 35 |
et ait illis illa die cum sero esset factum transeamus contra
|
| 36 |
et dimittentes turbam adsumunt eum ita ut erat in navi et aliae naves erant cum illo
|
| 37 |
et facta est procella magna venti et fluctus mittebat in navem ita ut impleretur navis
|
| 38 |
et erat ipse in puppi supra cervical dormiens et excitant eum et dicunt ei magister non ad te pertinet quia perimus
|
| 39 |
et exsurgens comminatus est vento et dixit mari tace obmutesce et cessavit ventus et facta est tranquillitas magna
|
| 40 |
et ait illis quid timidi estis necdum habetis fidem et timuerunt magno timore et dicebant ad alterutrum quis putas est iste quia et ventus et mare oboediunt ei
|