| 1 |
videns autem turbas ascendit in montem et cum sedisset accesserunt ad eum discipuli eius
|
| 2 |
et aperiens os suum docebat eos dicens
|
| 3 |
beati pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum caelorum
|
| 4 |
beati mites quoniam ipsi possidebunt terram
|
| 5 |
beati qui lugent quoniam ipsi consolabuntur
|
| 6 |
beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam quoniam ipsi saturabuntur
|
| 7 |
beati misericordes quia ipsi misericordiam consequentur
|
| 8 |
beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt
|
| 9 |
beati pacifici quoniam filii Dei vocabuntur
|
| 10 |
beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam quoniam ipsorum est regnum caelorum
|
| 11 |
beati estis cum maledixerint vobis et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos mentientes propter me
|
| 12 |
gaudete et exultate quoniam merces vestra copiosa est in caelis sic enim persecuti sunt prophetas qui fuerunt ante vos
|
| 13 |
vos estis sal terrae quod si sal evanuerit in quo sallietur ad nihilum valet ultra nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus
|
| 14 |
vos estis lux mundi non potest civitas abscondi supra montem posita
|
| 15 |
neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio sed super candelabrum ut luceat omnibus qui in domo sunt
|
| 16 |
sic luceat lux vestra coram hominibus ut videant vestra bona opera et glorificent Patrem vestrum qui in caelis est
|
| 17 |
nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas non veni solvere sed adimplere
|
| 18 |
amen quippe dico vobis donec transeat caelum et terra iota unum aut unus apex non praeteribit a lege donec omnia fiant
|
| 19 |
qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines minimus vocabitur in regno caelorum qui autem fecerit et docuerit hic magnus vocabitur in regno caelorum
|
| 20 |
dico enim vobis quia nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum et Pharisaeorum non intrabitis in regnum caelorum
|
| 21 |
audistis quia dictum est antiquis non occides qui autem occiderit reus erit iudicio
|
| 22 |
ego autem dico vobis quia omnis qui irascitur fratri suo reus erit iudicio qui autem dixerit fratri suo racha reus erit concilio qui autem dixerit fatue reus erit gehennae ignis
|
| 23 |
si ergo offeres munus tuum ad altare et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te
|
| 24 |
relinque ibi munus tuum ante altare et vade prius reconciliare fratri tuo et tunc veniens offers munus tuum
|
| 25 |
esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo ne forte tradat te adversarius iudici et iudex tradat te ministro et in carcerem mittaris
|
| 26 |
amen dico tibi non exies inde donec reddas novissimum quadrantem
|
| 27 |
audistis quia dictum est antiquis non moechaberis
|
| 28 |
ego autem dico vobis quoniam omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam iam moechatus est eam in corde suo
|
| 29 |
quod si oculus tuus dexter scandalizat te erue eum et proice abs te expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus tuum mittatur in gehennam
|
| 30 |
et si dextera manus tua scandalizat te abscide eam et proice abs te expedit tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus tuum eat in gehennam
|
| 31 |
dictum est autem quicumque dimiserit uxorem suam det illi libellum repudii
|
| 32 |
ego autem dico vobis quia omnis qui dimiserit uxorem suam excepta fornicationis causa facit eam moechari et qui dimissam duxerit adulterat
|
| 33 |
iterum audistis quia dictum est antiquis non peierabis reddes autem Domino iuramenta tua
|
| 34 |
ego autem dico vobis non iurare omnino neque per caelum quia thronus Dei est
|
| 35 |
neque per terram quia scabillum est pedum eius neque per Hierosolymam quia civitas est magni Regis
|
| 36 |
neque per caput tuum iuraveris quia non potes unum capillum album facere aut nigrum
|
| 37 |
sit autem sermo vester est est non non quod autem his abundantius est a malo est
|
| 38 |
audistis quia dictum est oculum pro oculo et dentem pro dente
|
| 39 |
ego autem dico vobis non resistere malo sed si quis te percusserit in dextera maxilla tua praebe illi et alteram
|
| 40 |
et ei qui vult tecum iudicio contendere et tunicam tuam tollere remitte ei et pallium
|
| 41 |
et quicumque te angariaverit mille passus vade cum illo alia duo
|
| 42 |
qui petit a te da ei et volenti mutuari a te ne avertaris
|
| 43 |
audistis quia dictum est diliges proximum tuum et odio habebis inimicum tuum
|
| 44 |
ego autem dico vobis diligite inimicos vestros benefacite his qui oderunt vos et orate pro persequentibus et calumniantibus vos
|
| 45 |
ut sitis filii Patris vestri qui in caelis est qui solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos
|
| 46 |
si enim diligatis eos qui vos diligunt quam mercedem habebitis nonne et publicani hoc faciunt
|
| 47 |
et si salutaveritis fratres vestros tantum quid amplius facitis nonne et ethnici hoc faciunt
|
| 48 |
estote ergo vos perfecti sicut et Pater vester caelestis perfectus est
|