Matthew 1:17

Omnes ergo generationes ab Abraham usque ad David, generationes quattuordecim, et a David usque ad transmigrationem Babylonis. generationes quattuordecim, et a transmigratione Babylonis usque ad Christum, generationes quattuordecim.

ergo v.l. itaque 

Therefore, all the generations from Abraham to David, are fourteen generations. And from David to the transmigration of Babylon, are fourteen generations. And from the transmigration of Babylon to Christ are fourteen generations.

Matt 1:17 [Vulgate Sixto-Clementine (1592)]
Omnes itaque generationes ab Abraham usque ad David, generationes quattuordecim: et a David usque ad transmigrationem Babylonis. generationes quattuordecim: et a transmigratione Babylonis usque ad Christum, generationes quattuordecim.

Matt 1:17 [Vulgate Codex Amiatinus (A or am) (8th century)]
Omnes ergo generationes ab Abraham usque ad David generationes quattuordecim, et a David usque transmigrationem Babylonis. generationes quattuordecim, et a transmigratione Babylonis usque ad Christum generationes quattuordecim.

Matt 1:17 [Vulgate Codex Fuldensis (F) (6th century)]
Omnes ergo generationes ab Abraham usque ad Dauid· generationes XIIII et a Dauid usque ad transmigrationem Babylonis generationes XIIII et a transmigratione Babylonis· usque ad Christum· generationes XIIII

Matt 1:17 [Vetus Latina Codex Vercellensis (Codex a or 3) (4th century)]
Omnes ergo generationes ab Abraham usque ad Dauid generationes XIIII Et a Dauid usque ad transmigrationem Babylonis generationes sunt quattuordecim Et a transmigratione Babylonis usque ad Xpm generationes sunt quattordecim

Matt 1:17 [Vetus Latina Codex Brixianus (f or 10) (6th century)]
omnes ergo generationes ab Abraham usque ad Dauid. generationes quattordecim. et a Dauid usque ad transmigrationem Babylonis. generationes quattuordecim. et a transmigratione Babylonis usque ad Christum generationes quattordecim.

Matt 1:17 [Vetus Latina Codex Monacensis (q) (Munich MS Lat. 6224) (7th century)]
Omnes ergo generationes ab Abraham· usque ad Dauid· generationes quattordecim. Et ad Dauid usque ad transmigrationem Babylonis generationes quattuordecim· Et a transmigratione Babylonis· usque ad Xpm generationes quattordecim

Critical Apparatus :

(1) omnes ergo codd. pl. et cor. uat.

(2) omnes igitur R

(3) omnes autem W

(4) omnes itaque vg. (ϛ, Editio Henteniana 1547, Editio Sixtina 1590, Editio Clementina 1592)

(5) sed codicibus inuitis. om. ab ante Abraham H, T, V

(6) omnes ergo generationes sunt abracham L

(7) et cetera uerba huius uers, om. Habraham E

(8) Abraam D

(9) Abracham L, Q

(10) husque et talia semper C, de quibus uide in prolegomenis.

(11) generationessunt D, Ec, R

(12) quattuordecim codd. plerique et Editio Sixtina 1590

(13) quatuordecim ϛ, Editio Henteniana 1547, Editio Clementina 1592

(14) XIIII ter Э, Θ, ṀŦ, R, V, X, Z, bis K, W

(15) XIIIIm semel T

(16) quartdecim bis et XIIII D

(17) quattuordecem sec. A

(18) et ad Dauid R

(19) usque ad codd. plur. et vg.

(20) usque sine ad A, Q, Y

(21) transmigratione X*

(22) Babilonis bis Э, R (semel) T, W

(23) Babillonis bis E

(24) generationes + sunt D, Ec, R

(25) ad transmigrationem R

(26) a transmigrationem Y

(27) generationes + sunt D, R

(28) Huic uersui subiungunt omnes itaque (ergo D) generationes ab Abraham (Abraam D) usque ad xpm generationes sunt (om. sunt X*)

(29) XLII (quadraginta duas X*) D, H, Θ, X*

 

This entry was posted in Mattheus. Bookmark the permalink.

Comments are closed.